- JACULATIO
- JACULATIOinter Vett. exercitamenta, vide supra Gymnastica, ubi quamvis ῥίψιν, proiectionem, hoc nomine venisse diximus. In specie Iaculum, Graece ἀκόντιον, inter 5. certaminum genera, in Ludis olim Gymnicis obita, quae hoc μονόςτιχον complectitur,Α῞λμα, ποδωκείην, δίςκον, ἄκοντα, πάλην.Ubi discum mox sequitur, cuius exercitationi iaculum adnexum videtur. Certe Horat. de his ita iunctim loquitur, Carm. l. 1. Ode 8. v. XI.—— Saepe disco,Saepe trans finem iaculo nobilis expendito.Fuêruntque ambo rudimenta et exercitamenta duritiae et laborum militarium; quibus non tam coronae propositae fuerint, quam alia quaedam praemia, νικητήρια, ἐπιχείρια, γέρα, ἀθλήματα, ἀθλα καὶ ἔπαθλα, dicta, de quibus vide C. Paschal. Coron. l. 6. c. 24. Scalig. ubi de ordine certaminum, sic de poet. l. 1. c. 22. Iaculo, Pedum, inquit, initio iactum arbitror, mox lapidem crassum et gravem. Qui modus fit quasi introrsum. Contrarius autem huic iactus extrorsum, quem in disco iaciendo exercebant. Nam ad iaculi aut pili missionem brachium pandimus, mox prorsum impellimus. Contra fit in disco, manu ad pectus adductâ, atque extrorsum disculusâ, Laboris militarisexerciramentum id fuisle, dixi: nempe Plin. facit l. 7. c. 56. Iaculum proprie armorum genus, quod, una cum amento, Aetoli Marte geniti inventum. Eius iaciendi usum veterem indigitat Stat. Theb. l. 6. v. 354.Quale quater iaculo spatium, ter arundine vincas.Ubi cum trium sagittarum spatium quatuor iaculorum longitudinem habuisse innuit, h. e. quatuor iaculorum ictus aequasle trium sagirtarum spatium, discimus hinc longe aliam rationem sagittandi et iaculis iaciendi priscis fuisle. Hodie enim res secus habet, uniuscuiusque sagittae expulsio decem amplius iaculorum spatium conficit, eoque amplius. Sed verum est, sagittarum nos tenere veterem usum, etsi habiliorem longe redditum, iaculorum fere omnem amisisse, verba sunt Casp. Barthii ad h. l. Vide quoque Serv. ad Aen. l. XI. v. 608.Iamque intra iactum teli progressus uterqueConsteriat ——Iust. Lips. de Mil. Rom. l. 5. c. 20. et hîc passim in vocibus Hasta, Pilum, Pugna, ubi Vett. iaculum primo hosti intorsisle, dein ensem expediisse, dicemus; Sibyna etc. Novum iaculi genus excogitavit C. Marius, qui primus bello, an contra Cimbros, an adversus Santones, telis usus est seu Iaculis pilatis, quae in hostem intorta frangebantur, ita ut vel in scuto, vel in corpore pars altera figeretur, altera remaneret pendula, maximo impedimento repugnatusris, vel exitio, vel certe, ut nulli eslent postea hosti usui, vide Plutarch. in Mario. Ad ea respicit Horat. Serm. l. 2. Sat. 1. v. 13. et Seqq.—— neque enim quivis horrentia pilisAgmina, nec fracta pereuntes cuspide Gallos,Aut labentis equo describat vulnera Parthi etc.Iaculandi vero artem ab hystrice nos accepisle, coniectat Claud. qui de Hystrice poemation sic claudit: Carm. 45. v. 44. et seqq.Quod si omnis nostrae paulatim industria vitaeFluxit ab exemplis; quidquid procul appetit hostem,Hinc reor inventum; morem hinc traxisse CydonasBellandi, Parthosque retro didicisse ferire;Prima sagittiferae pecudis documenta secutos.Ludicrum iaculationis genus habes supra in Contacopaectes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.